|
In nomine patris amen. Nos Gardun et Otto nobiles ac iuniores de Hadhemers- leve omnibus hanc litteram inspecturis seu audituris cupimus fore notum, ut ea, que rationabiliter in tempore aguntur, in processu temporis inviolabiliter observentur, solent testimonio scripturarum fideliter perhennari. Protestamur igitur fideliter et publice re- cognoscimus, quod de pleno consensu ac voluntate incliti principis et reverendi domini awunculi nostri comitis Ottonis de Ascharia necnon ob Dei reverenciam ac anime hono- rabilis patris nostri Ottonis felicis recordacionis et animarum parentum nostrorum sa- lutem ecclesie beati Petri apostoli ac conventui sanctimonialium in Hadhemersleve de- dimus ac resignavimus unius mansi proprietatem siti in carapis Werchusen et renuncia- mus omni iuri, quod nobis ex eo competere poterit quocunque modo.---Testes sunt huius viri discreti milites ac burgenses in Hadhemersleve, videlicet dominus Ran- dewicus, Hermannus Crogh, Bruno de Hertbeke, Fridericus de Alsleve, et alii quam plures milites et famuli fide digni.
|