>Info zum Stichwort ReitbluseLara | >diskutieren | >Permalink 
Silke schrieb am 16.9. 2013 um 16:43:31 Uhr über

ReitbluseLara

In nomine Domini amen. Bernhardus Dei gratia princeps in Anhalt, comes Aschanie dominusque in Berneburch omnibus in perpetuum. Cum nostri principatuğ sollicitudinis intersit nostrorum subditorum piis peticionibus purum prebere assensum, maxime tarnen in hüs, que cultum divinum augmentare dinoscuntur, noverit igitur universo- rum Christi fidelium tarn presencium industria quam eorum tota posterius futura, quod dominus Johannes de Mansfelt plebanus ecclesie sancti Nycolai in novo opido Berne- burch et eiusdem ecclesie provisores et aldermanni nec non consules opidi iam dicti quoddam spacium situm iuxta curiam venerabilis domine abbatisse Gernrodensis, quod quondam pertinebat ad curiam Johannis dicti Stripen, quondam opidani in novo Berne- burch, propriis denariis comparaverunt, quod quidem in recompensam proprietatis cuiusdam mansi hactenus ab eodem plebano et suis antecessoribus possessi ab abbatissa et ecclesia Ghernrodensi sibi facte appropriari decreverunt ecclesie Ghernrodensi antedicte. Nos vero ob Dei sanctique Cyriaci reverenciam et suppücationes domini Johannis de Mans- felt, nostri cappellani, plebani et provisorum ecclesie parrochialis antedicte nec non con- sulum novi opidi Berneburch antedicti obnixas et devotas speque eterne retribucionis commoti predictum spacium iuxta curiam abbatisse antedicte situm et annexum cum quibusdam suis iuribus et pertinentiis, que nunc eidem insunt vel inesse poterunt in futuro, in recompensam appropriationis et donationis mansi antedicti in pago ville dicte Gnyetzendorp siti per dominam Gertrudem abbatissam ecclesie Ghernrodensis antedicte mediantibus sui capituli voluntate et consensu ecclesie sancti Nycolai et sacerdoti novi opidi in Bernebürch facte de consensu et favore nostrorum heredum prenarrate abba- tisse sueque ecclesie sancti Cyriaci in Ghernrode donavimus, incorporavimus, appro- priavimus donamusque, incorporamus, appropriamus in Dei nomine per presentes. Testes huius donationis sunt: dominus Gevehardus de Sprone, dominus Hinricus Grise milites, magister Hermannus presentium confector, et alii quam plures fide digni. Ut autem hec nostra donatio et appropriatio firma et inconvulsa in evum permaneat et servetur, presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum. Actum et datum anno millesimo tricentesimo quadragesimo primo, in vigilia omnium sanctorum.


   User-Bewertung: +2
Du willst einen englischen Text schreiben? Nehme den englischen Assoziations-Blaster!

Dein Name:
Deine Assoziationen zu »ReitbluseLara«:
Hier nichts eingeben, sonst wird der Text nicht gespeichert:
Hier das stehen lassen, sonst wird der Text nicht gespeichert:
 Konfiguration | Web-Blaster | Statistik | »ReitbluseLara« | Hilfe | Startseite 
0.0133 (0.0098, 0.0020) sek. –– 822642009