>Info zum Stichwort Bullenpeitsche | >diskutieren | >Permalink 
Manuel schrieb am 7.11. 2017 um 19:37:42 Uhr über

Bullenpeitsche

In nomine sancte et individue trinitatis Escelinus Dei gratia prepositus in Colbeke. Notum esse cupimus tam futuris quam presentibus universis Christi fidelibus, quod nos propter ecclesie nostre necessitates urgentes de communi fratrum nostrorum consilio et consensu duos mansos in villa Elmene sitos vendidimus ecclesie beate Marie Magdeburgensi pro decem et octo marcis puri argenti, quas nobis ex integro persolutas in ecclesie nostre usus convertimus, redimentes ex eis quedam ecclesie nostre bona quibusdam pro pignore obligata. In hoc autem contractu condicio talis fuit adiecta, quod, si dominus Albertus dux Saxonie sive frater ipsius dominus Heinricus comes Ascharie vellent huiusmodi venditionem forsitan inpedire, nos iam dicte ecclesie assignare in villa Ratmerstorp viginti quatuor solidos teneremur, quos prefati duo mansi annuatim solvebant. Per quosdam itaque ex nostris fratres ecclesie memorate induximus in possessionem mansorum eorundem eisque ipsos assignando renuntiavimus omni iuri, quod habuimus in eisdem. Ne igitur super hiis alicuius obscuritas dubitationis in posterum oriatur, presentem paginam proinde exaratam sigilli nostri appensione roboravimus adhibitis testibus ydoneis, quorum nomina sunt hec: Arnoldus prior, Johannes, Albertus, Balduwinus, Heidenricus de Magdeburg, Heidenricus de Dolgwaz, Conradus de Efferdesleve, Thomas, Germarus, Balduwinus, Fridericus, Conradus de Plozeke, Conradus cellerarius sancte Marie in Magdeborch, Alvericus laicus.


   User-Bewertung: -1
Denke daran, dass alles was Du schreibst, automatisch von Suchmaschinen erfasst wird. Dein Text wird gefunden werden, also gib Dir ein bißchen Mühe.

Dein Name:
Deine Assoziationen zu »Bullenpeitsche«:
Hier nichts eingeben, sonst wird der Text nicht gespeichert:
Hier das stehen lassen, sonst wird der Text nicht gespeichert:
 Konfiguration | Web-Blaster | Statistik | »Bullenpeitsche« | Hilfe | Startseite 
0.0103 (0.0077, 0.0014) sek. –– 995279155