>Info zum Stichwort Gummihöschen | >diskutieren | >Permalink 
Frau schrieb am 14.11. 2015 um 16:00:22 Uhr über

Gummihöschen

In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presencia visuris seu audituris Albertus et Woldemarus Dei gratia principes in Anhalt et comites Asschanie gaudium, pacem et salutem in vero salutari. Quoniam faciliter accidit, quod rerum gestarum memoria ob longi temporis decursum in oblivionem ducitur et perlucida veritas aliquo- ciens errore perfunditur, patula nostri privilegii cautione omnem excludimus ignoranciam futurorum. Noverit igitur tarn presentis temporis quam futuri generacio, quod1 iuxta doctrinam apostoli2, nos hic civitatem non habere manentem, sed futuram inquirere cupientes, nos de nostrarum et progenitorum nostrorum salute animarum solliciti in honore Dei omnipotentis et gloriose sue matris necnon ad peticionem nostri fidelis Henrici Advocati morantis in Cerwist et in nostrarum et progenitorum nostrorum reme- dium animarum pro testamento perpetuo damus, tribuimus et liberaliter donamus sancti- monialibus Domino famuiantibus in ecclesia beate virginis in Cerwist pro emendacione victualium cum omni proprietatis titulo atque iure, quod ad nos pertinuit usquemodo, unum chorum ordei in campis Wyas situm et dimidium chorum siliginis in campis Bor- num situm, quem dictus Henrieus a nobis in pheodo tenuit et benivole resignavit, abrenunetiantes simpliciter omnibus iuribus, quocumque nomine censeantur, que nobis in dicta annona hactenus competebant vel possent competere quomodolibet in futurum, et in dictarum sanetimonialium usus omnimodo transferentes. Ut autem hec nostra donacio a nullo nostrorum infringi poterit8 successorum, presentem paginam dedimus nostrorum sigillorum robore insignitam. Testes sunt: Arnoldus* Stameren miles; Ulricus decanus in Cerwist, Fridericus canonicus ecclesie sancti Bartholomei ibidem, Otto plebanus in Worlytz, Johannes in Hayn nostri cappellani, et quam plures alii fide digni. Actum et datum anno Domini m°.ccc0.xl°, in die beati Martini episcopi venerabilis.


   User-Bewertung: /
»Gummihöschen« ist ein auf der ganzen Welt heiß diskutiertes Thema. Deine Meinung dazu schreibe bitte in das Eingabefeld.

Dein Name:
Deine Assoziationen zu »Gummihöschen«:
Hier nichts eingeben, sonst wird der Text nicht gespeichert:
Hier das stehen lassen, sonst wird der Text nicht gespeichert:
 Konfiguration | Web-Blaster | Statistik | »Gummihöschen« | Hilfe | Startseite 
0.0031 (0.0017, 0.0007) sek. –– 762993370